monumenta.ch > Victricius > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Victricius, De Laude Sanctorum, 1, 4, 2
Una Deitas, una substantia, quia unum principium, et una perpetuitas, sive ante omnia, sive per quem omnia, verus Deus de Deo vero; quia ut alius de alio, ita alius in alio, vivus a vivo, perfectus a perfecto, lumen de lumine, et lumen in lumine. Ita huius Trinitatis Deitas ex uno et in uno permanens. Pater pater est, Filius filius est, Spiritus spiritus est.